- CENCHRI
- CENCHRIGraece Κέγχροι, et in vestibus et in vasis, positi occurrunt. In vestibus rotundi sunt clavi et macularum formae orbiculares, quibus vestes intertexi atque distingui mos. Athenaeus, l. 12. Ι῎δοι δ᾿ ἄν τις, φηςὶ καὶ τὰς καλουμένας ἀκταίας, ὅπερ ἐςτὶ καὶ πολυτελέςτατον εν τοῖς Περςικοῖς περιβλήμαςι, ἔςτι δὲ τοῦτο ςπαθητὸν ἰχύος καὶ κουφότητος χάριν, καταπέπαςται δὲ χρυςίοις κέγχροις, οἱ δὲ κέγχροι νήματι πορφυρῷ πάντες εἰς την` εἴς μοῖραν ἅμματ᾿ ἔχουςιν ἀνὰ μέςον. Aliter ἧλοι, clavi, et ἐμβλήματα; item signa. In vasis similiter κέγχρους appellârunt, emblemata et signa, quibus asperantur, quod milio, hoc enim Graeca vox proprie notat, simillima essent. Rotundas enim quasdam asperitates, in poculis exstantes et globulis similes eô nomine designârunt: quales fiebant et in clypeorum extremitatibus et in poculorum labris. Unde κεγχρωτὰ vasa, caelata et signis aspera: et κεγχρώματα, τραχύματα, κυκλώματα, asperitates, rotunditates, apud Hesychium, Salmasius ad Vopisc. in Carino, c. 20. Indidem Cenchris, et Cenchrine, Graecis κεγχρὶς et κεγχρίνης, item κερχνὶς aut κέρχνης, nomen serpentis, cuius tergum variô nitore fulget, apud Lucanum, l. 9. v. 712.Et semper rectô lapsurus limite cenchris:Pluribus ille notis variatam pingitur alvum,Quam parvis tinctus maculis Thebanus ophites.Et Nicandrum in Theriacis,Δήεις Κεγχρίνεω δολιχὸν τέρας, ὅντε λέονταΑἴολον αὐδάξαντο περίςτικτον φολίδεςςιν.Quod nomen ipsum indicat. Nam sic dictus est, quod instar milii granorum variatum habeat tergum: hoc enim κέγχρον est.Unde κεγχρῶσαι verbum, τὸ ποικίλαι, et τὰ κεγχρὠματα, τὰ ποικίλματα. Quomodo, ut vidimus, inter alias dicebantur in clypeorum ambitu ornamenta, granorum instar aspersa. Euripides in Phoenissis,Α᾿λλ᾿ εὖ προσῆγον ἀςπίδων κεγχρώμαςινΟ᾿φθαλμὸν. ---- ----Ubi Scholiastes, κέγχρον, inquit, καλοῦςι τὸν περὶ την` ἴτυν τῆς ἀςπίδος κόσμον. μικροὶ δὲ ἧλοί εἰςιν, οἳ ἐκ χρυςοῦ γίνονται, parva clavorum capita, ex auro exstantia, etc. Atque hinc Hebr. tseboa, i. e. pictus, idem serpens dictus est. Unde vallis Tseboim, 1. Sam. c. 13. v. 18. si Hebraeis credimus, ubi frequens admodum hoc serpentis genus. Uti vero serpens a squamarum, sic avis quaedam a plumarum, varietate ita dicta est. Aristophanes,Πορφυρὶς, κεγχρὶς, κολυμβὶς.De qua Plinius, l. 29. c. ult. Fimum Cenchridis: accipitrum generis eam Graeci faciunt. Hinc cum avibus, ungues aduncos habentibus, eâdem Comoediâ memoratur, ut et Plinio iterum, l. 10. c. 52. Eam proin esse volunt, quam tinnunculi nomine alibi idem appellat, colum bis inimicam avem. Nam colore cinereô est punctis nigris, veluti milii granis sparsa. Sed et κεγχρῖτις gemma, auctore eôdem, l. 37. c. 11. milii granis veluti sparsis, etc. Porro, uti κεγχρώματα seu κερχνώματα, labra poculorum huiusmodi granis exstantibus in orbem insignita; aereas item laminas vel ferreas ad munimentum simul et ornamentum ab ima et summa parte Scutis appositas, clavisque confixas et asperatas: sic nummorum quoque in circuitu orbem, ex parvis granis factum et ormamentigratiâ additum, similiter vocare consuevêre. Salmas. ad Solin. p. 340.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.